Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 27
Unproofread scanNot analysed yet
Volunt itaque Geographi conjunctam esse per Americam Septentrionalem, specialiter ex Hislandia, &Groelandia, sed probabilius judico ex Septentrionali Moscovia, nam, qui Russiae Regiones lustrarunt, narrant, juxta Pechoram prope flumen Oby Samoedas habitare Principi Moscoviae subjectos, homines feraces, sine Urbibus, sed gregatim inter se pacifice degentes, qui carnes comedunt &c. A Pechora autem versus Aquilonem esse Vaygatz juxta quae loca habitent Sylvestres Samoedae, qui Anthropophagi esse feruntur De Promontorio Tabin Geographi nostri multa; Ge rardus autem Mercator eorum facile Princeps suspicatur inter novam Temblam, &Tabin mare esse dulce; quod argueret Oceanum juxta illa loca in angustias conclusum ab ingentibus fluminibus temperari, &salsuginem deponere. Itaque hic quoque manifestissime similitudo morum inter has Gentes, &Incolas Septentrionalis Americae deprehenditur, &quidem longe major, quam cum Norwagis, aut aliis Gentibus Germanicae originis. Et longe proclivius est ab hac parte Incolas in novum Orbem inducere, quam a Norwegia per Islandiam, &Groelandiam, &caeteras Regiones eis vicinas. Potuerunt enim vel rhedis suis super glacialem Oceanum vehi, &ita in Americam trajicere; siquidem navibus hic nihil opus fuerit; atque eodem itinere etiam plurima animalia his familiaria potuerunt traducere. Quibus accedit, quod his equorum copia, aut usus non tribuitur, quod Viro Cl.