Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 272
Unproofread scanNot analysed yet
&Marcum primo. S. videlicet Joannem Baptistam locustas, &mel Sylvestre pro cibo habuisse. Nec refert veteres non sustinuisse ut vir Sanctus locustis vitam sustinuisse credatur, inter quos recensetur Isidorus Pelusiota libri primi Epistola quinta pro cibo habuisse herbarum, &foliorum extrema, quod &mordicus defendit Epistola 172. Illae acirides quibus Joannes vescebatur non sunt animalia scarabaeis similia ut quidam imperite existimant; absit: sed herbarum, aut foliarum extrema. Ita etiam Paulinus in carmine de Joanne Baptista. Praebeant victum facilem Sylvestria mella Pomaque, &incultis enatae cautibus herbae. Et Teophilatus inquit Aciridas quidam dicunt esse extrema arborum, aut poma Sylvestria. Caeterum optime asserit Epiphanius illos hoc sibi proposuisse: ut veritati sermonem in mendacium mutarent ex Locustis facerent Lagana in melle fricta, &defacto veras comedit Locustas, cum certum sit Locustarum esum in iis, quae vel ad ortum, vel ad austrum sunt regionibus fuisse receptissimum; quae Hieronymi verba sunt in Jovinianum lib. 2. cap. 6. Orientales, &Libyae populos, quia per desertum, &eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Septem muscarum recensentur species; musca apis, vespa, oestrum cynomya culex sciniphes; muscae nomen Hebraeum, &Arabicum ab incertis sedibus, unde Proverbium Arabicum erat: Musca inconstantior, eo quia nunquam in eo loco sistit. Ex ovo generari recensiores observationes demonstrant specialiter eruditissimi Valisnerii, qui observavit ex ovo primo produci vermes, inde ex illo expandi alas, &muscam formari, quia autem in immunditia nascitur, &in immundis libenter haeret, ideo ex putredine putarunt antiqui gigni: Nidum; inquit Lucianus in muscae encomio; aut nidulum non uno in leco constituit, sed Scytharum in morem vago volatu sublata ubicunque a nocte fuerit deprehensa ibi domum, &cubile facit.