# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 275

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/275

CAPUT I. De Phoenice. Ro Phoenice duo citantur Scripturae loca unus ex Psal. 91. vers. 13. Justus florebit sicut Phoenix alter est ex Job 29. v. 18. In nido meo expirabo, & ut phoenix multiplicabo dies. Illum in hanc mentem citant Tertullianus de resurrect. c. 13. & Epiphanius in Phisiologo hunc Hebraeorum plerique & Beda. Ac si Job id significaret, quod Proverbio jactant apud Graecos. Se Phoenicis annos victurum cujus vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores, ut post Manlium, & Plinium tradit Solinus. Magnus annus est quaedam syderum, quo planetae ad idem signum referuntur, unde profecti fuerunt, & stellae etiam revolvuntur ad idem principium. Ex Manith. Dion. Firm. & Censor. id fieri probat Salmasius in Solinum intra spatium annorum 1461. quo eodem annorum numero vita Phoenicis in Tacito definitur. Hae sunt annorum periodi, quas Aegyptios Synesius vita Phoenicis metiri dicitur. Os. quid de Phoenice sentiant Judaei explicat in lib. Berescit Rabba, idest commentarium in Genesin circa annum Christi 200. cujus lib. cap. 19. Geneseos locum explicans, quo mulier dicitur de fructu vetito caepisse, & comedisse, & viro suo dedisse; inter caetera haec habet. Omnia animalia obedierunt ei mulieri, & comederunt de fructu vetito praeter Avem Cinicam nomine Chul, de qua dicitur: in Job. & sicut Chul, Phoenix, multiplicabo dies meos, & 2. Joan. ibidem addit. Ea avis mille annis vivit, & in fine mille annorum ignis exit e nido ejus, & comburit eam, sed manet in illa sicut ovum, ex quo rursus membra crescunt, & reviviscit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
