Latin
CAPUT I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 276
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Hebraei Phoenicem ideo mortis expertem esse volunt, quia sola abstinuit ab esu fructus vetiti; sed non Hebraei tantum hoc pacto loquuntur de Phoenice; verum etiam multi ex Patribus, specialiter Beda supra laudatus Job textum explicans; quapronter Patrum auctoritas in ascensum traxit Turrianum Pamelium, &alios nostri saeculi &non ita pridem apud virum Clarissimum Junium Patritium Oxoniensem Bibliothecarium tantum potuit ut etsi agnoscat incerta quaedam de Phoenice tradi profiteatur tamen, Se non ambigere quin fit ejusmodi volucris, quae redivivo suae carnis humore reparetur, &de suo surgat rogo corporisque sui haeres &cineris sui foetus sit &c. Malo enim, inquit, cum Clemente, Tertulliano, Origene, &c. errare, quam Maximum, &ejus sequacium opinionem sequi &c. Caeterum Patres usi quidem sunt historia Phoenicis non quod illam veram crediderint, sed totam de Phoenice tabulam adornavere, ut hoc exemplo astruerent corporum resurre ctionem; in quo sensu locutus est Tertullianus, ubi supra, quin hunc locum Ephiphanius in Physiologo ad ipsum Christum vult pertinere, quasi de illo David scrinserit; Justus, ut Phoenix florebit, quia suturum erat, ut Phoenicis instar tertia die se suscitaret. Tale quid accidit in loco Jobi, cujus verba commode reddi debent: &tamquam arenam multiplicabo dies; qua Hyperbole, Sybilla Cumaea in Ovidio dicit Metamorph. Ego pulveris hausti Ostendens cumulum, quod haberet corpora pulvis Tot mihi natales contingere vana rogavi. Multi explicant: Justus florebit ut palma, propter vocem