Latin
CAPUT I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 277
Unproofread scanNot analysed yet
Mirumque de ea accepimus, cum phoenix avis, quae putatur ex hujus palmae argumento nomen accepisse, moriatur, ac renascitur ex se ipsa, eratque, cum haec proderem fertilis, Chora, nisi fallor, est castrum, chor in Armusii regni finibus ad promontorium Sfacalath quod a Siagris dactylis veteres Syagrum dixere: vide Plinium, &Ptolomaeum, &Arrianum, &ex recentioribus Rhamusium in itinerario. Ibi probatur Sfacalath, ubi Hor vel Chor, esse veterum Syagrum. Quod ab incolis creditum, ibi palmam ex se renasci, in causa est loci fertilitas, ex quam factum aliquando, ut ex cadente surculo, vel palmula, altera palma in prope deficientis locum pullulavit. Inde ad cognominem avem translata tandem est fabula, ut saepe ex levissima occasione nascuntur portenta narrationum.