# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 277-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/277-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/277-2

CAPUT II. De Pilosis, Satyris, & Centauris: Liminato Foenice majora monstra supersunt eliminanda, uti sunt Fauni, Ficarii, Satyri, Lamiae Stryges, Syrenes, Onocentauri, Fauni, Ficarii ab aliquibus inter spectra Daemonum in solitariis locis apparere solitaj, ab aliquibus inter animalia quibus erant caprini pedes, at sphingi leonini; Fatui, Faunii, & etiam Fatuelli dicti a terrore putavit S. Hieronymus unde Ovidius in FedroFaunique bicornes, Numine contactus attonuere suo. Caeterum Fucarios, Faunos dici putant alii pro ficatis, sive picatis, quia pedes habuere in ficarum, seu sphingum formam. In Festo scilicet legas picatos appellari quosdam, quorum pedes formati sunt in speciem Sphingum, qued eas Dosii phicas vocant. Sic pro Sphinge Hesiodus, dixit, & Lycophron phiceum monstrum. Verius tamen manus darem si probaretur Faunos habuisse pedes ficatos, sive picatos, idest in formam Sphingum, sed multo aliter statuunt fabularum architecti, qui Faunis caprinos pedes, sphingis leoninos assignant. De Faunis res notissima. De sphingis sic Euripides cap. 7. lib. 11. Caudam remulcens ad Leoninos pedes, & Apollodorus lib. 3. Sphinx muliebri facie, pectore pedibusque, ac cauda leonis. Et Ausonius in Gripho ternarii Terruit Aoniam volucris leo virgo triformis. Sphinx volucris vennis, pedibus fera fronte puella. Circa Satyros, & Pilosos, quibus nominibus olim Idola Daemonum appellabantur, & apud nonnullos

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
