Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 283
Unproofread scanNot analysed yet
Animalia sine pabulo vivere nequeunt sed intra saxa invenire pabulum non possunt; ergo nec vivere Resp. neg. min. Siquidem illa intra arenarum angustias clausa aluntur, &nutriuntur, &sufficienti humore, &terrae succo, qui est illarum nutrimentum, quapropter nunquam pisces repertos legimus Et dictis colligitur ratio ob quam intra saxa reperiuntur pisces lapidei, &lapidea animalia; provenit enim quod omni humido destituuntur, &limo undique circumvoluta, e limo ipso successu temporis lapides coortae, &ipsa animalia in lapideam substantiam convertuntur nil praeter figuram obtinentia. Quod de Piscibus diximus, intelligo etiam de Draconibus, Serpentibus, coeterisque Animalibus.