# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 283-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283-2

CAPUT II. De Animalibus Subterraneis. NIMALIA subterranea dicuntur illa, quae incoAlunt in Subterraneis crystis, & montium cavernis, inter quae recensentur mus alpestris animal mediocris canis magnitudinis, quod in Alpibus, ut plurimum reperitur: hoc animal hyberno tempore intra montium cavernas latet. Item Erinacei, & Istrices, Ursi etiam inter cavernas hyeme 40. diebus somno indulgent. Pariter voluceres subterraneae enumerantur, ut Ululae, Bubones, Noctuae, Cornachiae, & denique inter animalia subterranea commemorantur Talpae, quae ad terram se habent sicuti pisces ad aquam. De his in praesenti dubium insurgit, an vera sit vulgi opinio, qua creduntur esse oculis destitutae, & pro resolutione breviter. Dicimus: Talpae nullatenus caecae sunt, sed vere oculos habent &c. Prob. experientia Per microscopium repertum est raso diligenter capite & cuticula ablata habere duò foramina, & oculos lucidissimos sicut coetera animalia; ergo &c. Probatur: Antecedens patet quia nulla evidentior assignari potest ratio, & probatio, quam ipsa experientia, Cons. autem probatur, quia alias frustranei essent oculi in talpis, ergo Objic. Talpae habitant in visceribus terrae, ergo frustra illis concessi essent oculi.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
