# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 283

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283

Animalia sine pabulo vivere nequeunt sed intra saxa invenire pabulum non possunt; ergo nec vivere Resp. neg. min. Siquidem illa intra arenarum angustias clausa aluntur, & nutriuntur, & sufficienti humore, & terrae succo, qui est illarum nutrimentum, quapropter nunquam pisces repertos legimus Et dictis colligitur ratio ob quam intra saxa reperiuntur pisces lapidei, & lapidea animalia; provenit enim quod omni humido destituuntur, & limo undique circumvoluta, e limo ipso successu temporis lapides coortae, & ipsa animalia in lapideam substantiam convertuntur nil praeter figuram obtinentia. Quod de Piscibus diximus, intelligo etiam de Draconibus, Serpentibus, coeterisque Animalibus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
