# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 287

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/287

Iste enim draco inaudita saevitie homines, & jumenta infestabat, immo & solo halitu ita aerem corrumpebat ut nemo sine vitae periculo oram illam adire posset. Draconis figura erat instar equi, aut magni bovis auribus constabat ad muli similitudinem, oculos praegrandes praefulgidosque habebat velut ignem spirantes. Quod ad caudam & reliqua membra crocodilo prorsus similis, totum corpus durissima squammarum intricatim dispositarum incrustatura armatum munie batur. Quapropter insuperabilis erat, adeo ut a Magno Ordinis Magistro Publico Edictu factum fuit, ne quispiam locum illum adiret, sed generosus Eques Frater Adeodatus de Zozon ex Gasconica, antea Draconem stupeum constructum, & canes duos cum equo suo contra ipsum Draconem edocuit, & tandem non sine speciali providentia contra vires Draconis pugnaturus accessit, quem Dei gratia extinxit eo stratagemate & ob beneficium in Insulam collatum postmodum Magnus Ordinis Magister creatus est. Alter Draco Helveticus bipes, & alatus stupendae magnitudinis, qui etiam per aerem volabat ut refert Joan. Cyssatus Helvetus, & Chrystophorus Sconerus anno 1619. cujus Draconis Circa hos Dracones duo specialiter quaeri possunt: primo an revera extiterint, unde, & ex qua materia tantorum monstrorum Genesis Originem suam habeat; dicimus itaque Dracones revera extitisse, eorumque Genesim fuisse ex complexu animalium divergeneris. Prob. prima pars: 1. ex Sacra Scriptura; Daniel enim 14. aperte fit mentio de Bel Dracone Babylonis divino cultu prosequuto: Et in Psal. dicitur. Dracones, & omnes Abyssi; ergo &c. Prob. 2. ex variis Historiis supra recensitis aliisque innumeris, quae ex Ecclesiastica Historia afferri possunt. Prob. tertia pars: Primo ex ipso humano semine & aliorum animalium ovis in utero vel foeminae monstra diversa insurgunt, & nascuntur ut testatur D. Hieronymus per Ezechielem. Horum varia visa & specialiter senis quaedam mulier peperit infantem habentem similem ranae figuram. Prob. 2. Ex diverso animalium concursu generatur animal diversae speciei; ergo &c. conseq. patet tum paritate, tum quia non est assignabilis alius modus generationis Draconum, cum non detur generatio ex putri; ant. autem pro6.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
