# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 288

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/288

monstra plerumque ex diversorum seminum concursu nascuntur, ut patet de mulis; ergo &c. Confirmatur: Loca ubi Dracones unquam visi sunt, ex aquilis constituitur, & similibus rapacibus volucribus referta sunt. Quapropter ingentes volucres in Alpium montibus, scopulisque inaccessis nidulari adeo notum est, ut de hoc dubitare non liceat. Prob. ultimo. Apes ex Taurorum cadaveribus genitae aliquando capite Bovem referunt. Bruchus quoque qui ob cornu Cervi in cujus excrementis nascitur cornua pariter habent; imo Gallus serpentinum si devoret ovum, Basiliscum generat, quia semen in ovo latens paulatim vires suas extendens animal ex semente, & gallo constitutum notet. Hujusmodi fuit Gallus monstruosus, quem magnus ex Hetruriae Dux in horto Bopuli spectandum exhibuit: hujus mirabilis statura apparet Fig. 3. Objic. 1. Quamvis extiterint simplices Dracones, credibiles tamen non est extitisse Dracones alatos, er go &c. Prob. ant. Nulla ratio assignari potest, productiva alarum Draconum; ergo &c. Resp. neg. ant. Alae enim Draconum haberi possunt ex conditione volucrum, quia videlicet ex ovis volucrum, ut dixi, saepe saepius generantur, & insuper quia proprium vermium & reptilium est progress temporis alas emittere; vermes enim, dum in inentem molem crescunt, alas emittunt; consequenter, & Dracones, qui naturam serpentum induunt, alas habent. Oific. 2. Objic. 2. Saepe oriuntur Dracones ubi non solent insignes volucres esse, ut diximus de serpente Rhodis reperto; ergo &c. Resp. neg. ant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
