# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 289-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/289-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/289-2

CAPUT De Gigantibus. CIGANTES homines sunt prodigiosae staturae, de quibus non pauca fabulosa narrantur, & specialiter quod a Fagelo narratur de rebus Siculis fol. 25. inventum fuisse Siciliae anno 1516. cadaver 20. cubitorum, cujus caput instar dolium erat; de pluribus etiam aliis Siciliae inventis gigantibus ibidem refertur, quorum alii 18. cubitorum, alii 20. &c. referunt etiam gigantes fuisse, qui ad Coelum usque pertendebant, & specialiter, quod de Gigante Og a Saracenis ea historia refertur, qui cum Noe inimicitiam habuit, & a diluvio praeservatus inconciliabili inimicitiae dissidio exercebatur; immo de ipso dicitur quod balenas uno bolo devorabat. Ut autem facilius intelligantur, oportet Tom. IV. proportionem cubitorum intelligere, itaque per Geometras cubitus continet pedes duos Geometricos; Pes Geometricus palmum romanum unum cum dimidio, quibus positis Dicimus: Gigantes defacto suerunt, licet non supra 10. cubitos, hoc est pedes 20. palmos 30. Prob. prima pars: Ex Sacra Scriptura Gen. 6. Gigantes erant super terram diebus illis, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Insuper in lib. regum refertur repertos fuisse Goliat Gigantem; ergo &c. Prob. ratione: Natura potest aliquando consuetos terminos excedere, sic saepe nascuntur arbores consuetos magnitudinis terminos excedentes.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
