# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 289

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/289

Et specialiter dicimus Rhodos aquilis robustis abundare, ut fatentur auctores quamplurimi & specialiter Dominicus Niger in sua Geographia. Contra: Dracones aliquando nullam habent cum aquila affinitatem; ergo &c. Resp. neg. cons. Quia non dicimus semper generari ex ovis Aquilae, sed aliorum etiam animalium, verum tamen est, quod ubi Aquilae, & volucres rapaces habitant, ova diversorum animalium congregantur Hae enim volucres, ut sua natura rapinae, perpetuo intensae in venando interdum occupantur; ideo omnes generis animalia, ut serpentes, volucres, lepores, agnos canes, immo & pueros, puellasque simul in interiores montium speluncas in escam adducunt; quapropter ex seminibus ovisque illorum monstra, & Dracones generantur non minus quam ex diversorum alimentorum concursu mixta varia formantur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
