Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ultimum tamen pro perfecto metallo haberi nequit, cum non sit ductile, &igni impositum facile in vapores abeat: Plurimi tamen id pro semine metallorum habent, unde ope ignis subterranei, &salium solidiorum, mercuriales partes figentium, metalla generentur. De his ergo tribus fossilium generibus ipecialiter est agendum prout ad Physicos spectat, nam si licite singulares istorum effectus scrutari ad Chymicos, &Medicos spectat, horum scripta ab illarum rerum cupidine sunt consulenda. Quia tamen de singulis horum generibus peragere in praesenti sectione perdifficile foret, ideo tantummodo ad sales, &fossilia illa restringam. Sales nil aliud sunt, quam pulvis coloratus, ut Sulphur, Nitrum, Allumen, &c. Primitivi sales sunt Alkali, &Acidi. Alkali sunt primigeniae terrae particulae, quae dum figuram mutant, fiunt acidi, ex quibus caeteri sales constituuntur. Sal ex omnibus mixtis extrahi potest, imo etiam ex ipsis lapidibus, &metallis extrahitur Sal Armoniacum, vel Arenarium est ingrati quidem saporis sed maximae utilitatis in Medicamentis; hic tamen ad vertendum Salem Armoniacum differre a lapidoso &metallico, eo quia primo ex lapidibus extrahitur, secundus autem per modum lapidis gignitur, &maxime eruitur in Calabria, Polonia, Hungaria, eoque vescuntur habitatores, montes excavando usque ad duo milliaria, &Sal solidum duritie lapidis instar ingentium saxorum.