# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 29

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/29

Hoc ultimum tamen pro perfecto metallo haberi nequit, cum non sit ductile, & igni impositum facile in vapores abeat: Plurimi tamen id pro semine metallorum habent, unde ope ignis subterranei, & salium solidiorum, mercuriales partes figentium, metalla generentur. De his ergo tribus fossilium generibus ipecialiter est agendum prout ad Physicos spectat, nam si licite singulares istorum effectus scrutari ad Chymicos, & Medicos spectat, horum scripta ab illarum rerum cupidine sunt consulenda. Quia tamen de singulis horum generibus peragere in praesenti sectione perdifficile foret, ideo tantummodo ad sales, & fossilia illa restringam. Sales nil aliud sunt, quam pulvis coloratus, ut Sulphur, Nitrum, Allumen, &c. Primitivi sales sunt Alkali, & Acidi. Alkali sunt primigeniae terrae particulae, quae dum figuram mutant, fiunt acidi, ex quibus caeteri sales constituuntur. Sal ex omnibus mixtis extrahi potest, imo etiam ex ipsis lapidibus, & metallis extrahitur Sal Armoniacum, vel Arenarium est ingrati quidem saporis sed maximae utilitatis in Medicamentis; hic tamen ad vertendum Salem Armoniacum differre a lapidoso & metallico, eo quia primo ex lapidibus extrahitur, secundus autem per modum lapidis gignitur, & maxime eruitur in Calabria, Polonia, Hungaria, eoque vescuntur habitatores, montes excavando usque ad duo milliaria, & Sal solidum duritie lapidis instar ingentium saxorum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
