# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 291

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/291

ac per consequens non extitisse ultra molem a nobis perscriptam, idem dico de Gigante Helvetiae, & Orestis. Objic. 2. Defacto in terra Magellanica sunt homines Gigantes; ergo &c. Resp. stist. ant. Intra cubitas 10. con. supra neg. Gigantes terrae Magellanicae non sunt magnitudinis excedentis staturam hominis bene proportionati semel cum dimidio, & ideo non est contra nostram assertionem: Imo Gigas Helvetiae, de quo supra dixi, fuit 9. cubitorum, hoc est pedum 18., & palmorum 27. sicut corpus Orestis cubitorum 7. pedum 14., palmorum 21. licet etiam horum duorum existentia possit in dubium revocari. Contra. Fuerunt etiam Gigantes, qui excedebant 10. cubitos; ergo &c. Prob. ant. fuerunt etiam Gigantes Cubitorum 46. sicut fuit ille effossus in Creta monte teste Plinio, & Tingè in Mauritania alius cubitorum 60. ac per consequens pedum 120. palm. 180. alius; teste Boccaccio, cubitorum 200. ac per consequens pedum 400. immo Cysatus refert in praetorio Lucernensi apud Helvetios anno 1573. inventum fuisse sub annosa quercu Gigantem Sceleton, cujus altitudo sequentem lineam quadragies bis adaequabat. Prob. In primis omnia recensita in dubium revocari posse, cum mentis capacitatem excedant propter immoderatam improportionem quam dicunt ad hominem juste proportionatum. Insuper quia de Gigante Sceleton praeter Cysatum referunt Foelix Ploterus, & Joannes Boch, aliique quamplures, & insuper in pluribus aliis Historiis recensentur consimilia exempla, quae in subterraneis aliquando reperiuntur, hominum nunquam fuisse asserimus sed a natura producta eo fere pacto, quo insignes imagines humani corporis producuntur. Sed Dices. Magis imperceptibile est hujusmodi ossa a natura produci, & homines lapideos formari, quam extitisse homines Gigantes illius magnitudinis; ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
