# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 294

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/294

Horum itaque origo primum esse potest ex fluore Salini liquoris, qui ubi in terrenam, & appropriatam adhuc mollem, & siccitate jam ingruente in sinuosas rimas fatiscentem sese insinuaverit, fit ut in mamoribus successu temporis omnia in duram saxeamque molem spiritu lapidifico coaleicunt, ita fluor ille pro rimarum dispositione materiam eo modo, quo potest esformat, quod ex sinuosis fluminum ductibus confirmatur, qui saepius ex fluore illo, ac spiritus tinctivi diversitate diversi colores apparent. Mollem autem primo fuisse terram ex eo convincitur, quod post multos annos loci natura eosdem diversi coloris lapides producit quod non fieret si materiam terrestrem multo tempore fermentatam subterranea oeconomia spiritibus missis in varios colores effingeret atque induraret. Ex fortuito autem fluxu ista causari latissime patet ex eo quod vix ulla ex is, quae animalis figuram mentiuntur perfecta est, sed semper aliquid ad integrationem partium desideratur, si vero experimentum aliquod desideres aquae congelatae novas aquas diversis coloribus imbutas superaffundas, & deinde concham in qua aqua congelata sit hinc inde inclines donec colorata aqua per partes congelatas undique diffundatur, ac postea ea omnia rurius simul congelata varis imbuta coloribus cernes, quod alio modo fieri non potest in lapidibus. Quemadmodum qui chartam tunicam conficiunt, vas quoddam primo aqua implent, in qua gummi Dragacanthinum ad crassam substantiam dissolutum ed by Ge Tle lutum sit, huic colores vivacissimos, & varios quinta essentia Vini, & felle Bovino dilutos pennicillo super aspergunt, deinde penna hos colores, in quamcumque volvunt figuram facile obsequentes deducunt. Alter modus est cum terrenae substantiae materia ex qua marmor variegatum nascitur ita disponitur ut intra eam, tamquam intra formam quandam, quam modellam vulgo vocant, humor tinctus ingrediatur tandem spiritu lapidifico in eam figuram, quam materiae matrix refert induratur. Caeterum multae figurae resultant ex artificis, & videntium imaginatione.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
