# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 295

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/295

SECTIO De quibusdam Animalium functionibus. UAMVIS ex praecedentibus, quamplurimae remaneant animalium proprietates explicanda nihilominus ad perfectam animalium intelligentiam & cognitionem tres sepersunt, quas in fine hujus Tractatus explicandas assumo, ne dicendorum ordinem & methodum evertam. Tres sunt & quidem magis notae, & scitu dignae, nempe loquela, volatus, & natatus. CAPUT I. De Loquela. UAMVIS loquela propria sit hominis, tamen in O praesenti Tractatu de animalibus, de ipsa pertractamus, quia sunt animalia, quae quasdam emittunt voces, diversosque sonos, quibus sibi invicem aliquid significant: sicuti videmus Gallos gallinaceos Gallinas suas, has autem Pullos suos voce congregare, suem in discrimine existentem totum gregem in auxilium vocare, canes, feles, & serpentes iram & vindictam illos roncho, hos sibilo quodam testari. At homines diversam quisque linguam loquentes si in societate ipsi foret vivendum linguam ex omnibus mixtam conderent, cujus rei veritatem plurimae modernae linguae.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
