# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 300

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/300

Itaque litteras proferendi, & universam quidem loquelam perficiendi, instrumenta sunt praecipua. Pulmo, & Larinx cum adjacente aspera Arteria; item lingua, nares, labra, variaeque oris partes. Ex pulmone per asperam arteriam efflatur spiritus, sive inspiratus aer, qui quasi vocis sive loquelae materiam subministrat. Ex hujus enim varia collisione sonorum oritur varietas, tam quoad tonos, quam quoad articulationem. Haec autem diversificatio non ab ipso pulmone, sed aliunde provenit, ut mox dicetur. Nulla enim alia a pulmone provenit sonorum variatio, nisi quatenus majori minorive violentia spiritum extrudit; unde vox evadit (caeteris paribus) magis minusve fortis & sonora. Illud enim praestat in loquela pulmo, quod in musicorum organis pneumaticis folles. Tonorum varietas quoad gravitatem scilicet & acumen partim ex trachea, sive aspera arteria, ortum habet; nam ut tubus, sic trachea, longior & strictior sonum efficit magis acutum; brevior autem & magis dilatata graviorem: unde, saltem ex parte oritur tonorum varietas in diversorum hominum vocibus, aut quidem ejusdem hominis in variis aetatibus: sed praecipue ex Larynge, seu nodo gutturis. Prout enim Laryngis rimula magis minusve aperitur; ita & vocis tonus magis gravis est & acutus. Estque haec totius modulationis musicae sedes. Utrum articulatio, sive diversarum litterarum formatio tunc incipit, postquam aer extra Laryngem pervenit; & naribus, ore, lingua, labiis fere tota perficitur Litterarum aliae sunt vocales, aliae consonae; item aliae gutturales, aliae palatinae, aliae labiales, prout gutture, palato, aut labiis formantur, pro triplici nimirum in singulis sedibus oris apertura majori, mediocri, minori. Denique aliae simplices, aliae sunt compositae, ut ex tabula litterali Synoptica apparebit. Circa organum vocis vide Fig. 27.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
