Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 301-3
Unproofread scanNot analysed yet
hominis, quae ideo sunt fulcimenta ad volatum. Pennae alas complent, iis enim expansis, dum vibrantur alae ingentem aeris motum verberant, cujus resistentia volucris substentatur, &ulterius sursum promovetur, ideo continuo fit alarum depressio &elevatio; qua autem de causa alarum elevatione avis non deprimatur, sicut aer inferior obsistat alarum depressioni, eadem ratione debet avis deprimi alarum elevatione, quia illi obsistit aer superior, cum praesertim isti resistentiae accedat corporis gravitas, quae deorsum trudit aerem. Ad hanc objectionem responde tur his impedimentis Avis elevationem retardari quidem, non tamen omnino prohiberi, quia alarum depressione longe major percussio in aerem exercetur, quam in earum elevatione. Etenim quando alae elevantur, plurimum contrahunt, &ratione longitudinis, &ratione latitudinis, ac consequenter multo pauciorem aerem verberant. Praeterea alae non transversim, aerem dividunt, hae consequenter exiguam illius partem impellunt, adeoque alarum elevationi parum admodum opponitur aer. Eaedem alae quando deprimuntur, extenduntur quantum licet, &secundum longitudinem &secundum latitudinem, ut necesse sit earum depressione ingentem aeris molem immediate; vel mediate propelli, &inde magnam oriri resistentiam.