# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 302

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/302

Aves non elevantur a terra sola alarum depressione, sed quando ad volandum se componunt, primum inflexis cruribus desident, & alas elevant, moxque extensis subito & valido conatu cruribus, per saltum in aerem exhiliunt; & simul alas deprimunt, ut experientia demonstrat; nam si volatum inciperent per solam depressionem alarum, alae ad terram alliderentur & pennae confringerentur aut obtererentur. Quo majores sunt alae, eo velocior est motus, quia ab alis magis expansis non solum major aeris moles pellitur; sed etiam velocius movetur hinc quo aves sunt majores, ut aquilae, eo altius in aerem elevantur, & in eo diutius sustentantur, qua de re in avibus ductus bronchiarum usque ad infimam abdominis cavitatem se extendunt, ut aer admissus eo melius thoracem ampliare; & quaquaversum implere possit, id quod non frustra Creator efformavit. Etenim magna illa aeris copia qua turgent avium corpora, multo leviora fiunt, quam si corpus totum compactiore carne constaret. Ratio autem ob quam volucres in aere vibrentur ac subvertantur, est centrum gravitatis, & debita distantia inter fulcimenta, & debita corporis dispositio; nam quando volatu sursum efferuntur ad anteriora pro moventur, cum alarum expansarum extensio non sit horizontalis, sed in parte posteriore paulum sursum vergit. In Avibus non solum quando volant, sed etiam quando pedibus insistunt necessaria est centri gravitatis translatio per colli extensionem, & retractionem, ut assis gravitatis in aequilibrio ponatur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
