# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 303-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/303-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/303-2

CAPUT III. De Natatu. IOTUM progressivum Piscium in aqua, dicitur natatus, qui quidem perficitur secundum regulas staticae in prima parte descriptas; nempe quia Piscium corpora considerata secundum totam molem quae ex omnibus eorum partibus, quae diversae sunt gravitatis, emergit, sunt fere ejusdem in specie gravitatis cum aqua, aut paulo leviora; adeoque ab ipsa aqua substentantur aut elevantur, & si quis est in illis corporibus gravitatis excessus est adeo parvus, ut facile vincantur, & illa corpora exiguo sursum impulsu elevantur, & pariter ea deprimantur, quae sunt leviora.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
