# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 303

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/303

Quando aves volantes ad latera detorquentur, nullius usus esse videtur cauda, quia, ut id munus praestaret, deberet esse horizonti perpendicularis; unde id totum refunditur in inflessionem & depressionem alarum. Quaeres 1. Quare Anseres pinguefacti nequeunt volatu multum in aerem sublevari. Resp. eas aves multam pinguedinem in partibus posterioribus infimi ventris colligere; cujus insigni pondere centrum gravitatis multum a fulcimento versus posteriora avis retrahitur, quibus depressis spina adeo erigitur, ut alarum vibratione non sint satis perpendiculares ad horizontem, & sic fiant parum utiles ad corpus elevandum addo pinguedinis pondus, quod volatum pariter impedire potest, si gravitatis centrum a posteriore transeat. Quaeres 2. Cur aves aliquando horizontaliter volant? Resp. Volatum sursum ferri velut per saltum, & eum, qui per quemlibet saltum acquiritur, impetum aliquandiu perseverare, donec per alarum novam vibrationem, novus acquiritur; quod si alarum impulsu avis aliquandiu horizontaliter magis; quam sursum impellatur, perseverante eo impulsu; aliquandiu avis prorsum movebitur, & sursum aliquantulum elevabitur, aut saltem non deprimetur sensibiliter.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
