Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 307
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS IV. DE HOMINE. SECTIO PRIMA. De hominis natura. CAPUT I. De humani corporis dignitate, structura, &Genesi. "Omo cum duplici constet parte; spiritu nempe, &corpore, ex utraque ejus dignitas defumitur, nec unquam aliud in hoc universo tam mirabile est opus; quantum spectat ad mentem opus non est repetere, quod in Tractatu de mente humana expositum est. Licet per corpus cum coeteris rebus materialibus conveniat homo, &per organi actionem cum brutis, quaedam tamen in humano corpore relucent; quae nulli alio corpori competunt, &ipsum mirabile reddunt, atque maximopere commendant factoris sui sapientiam.