# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 307

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/307

TRACTATUS IV. DE HOMINE. SECTIO PRIMA. De hominis natura. CAPUT I. De humani corporis dignitate, structura, & Genesi. "Omo cum duplici constet parte; spiritu nempe, & corpore, ex utraque ejus dignitas defumitur, nec unquam aliud in hoc universo tam mirabile est opus; quantum spectat ad mentem opus non est repetere, quod in Tractatu de mente humana expositum est. Licet per corpus cum coeteris rebus materialibus conveniat homo, & per organi actionem cum brutis, quaedam tamen in humano corpore relucent; quae nulli alio corpori competunt, & ipsum mirabile reddunt, atque maximopere commendant factoris sui sapientiam.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
