Latin
NATURALE
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sal duplici gaudet acceptione, primo enim accipitur pro sale vulgari, atque usuali, quo utimur ad cibos condiendos, secundo pro Generali acceptione quatenus omnes salium species comprehendit: in praesenti tamen capite loquimur de Sale in prima acceptione, cujus triplex est genus, Fossilis, Fontanus, Marinus. Sal Fossilis, alias Sal Gemma dictus, e Fodinis extrahitur, ut diximus, &instar Gemmae relucet, estque valde acrior.