Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 310
Unproofread scanNot analysed yet
sinus longitudinalis in sua naturali situatione; puncta majora denotant orificium venarum, sanguinem deferentium; puncta minora vero orificium pariter plurium venarum, &arteriarum, quae circumdant piam matrem DDDD. aliae verae deferentes sanguinem, ad hoc, ut superficies exterior cerebri magis distincte videatur EE, pars superior cerebelli operti dura matre. FF. duo sinus laterales nondum cooperti. Ut autem partes cerebri magis appareant, oportet etiam observare Fig. 29. in qua variae partes conspiciuntur, nam aa sunt duo lobi, b Corpus callosum, ce fornix cum suis cruribus. dd Cavitates anteriores, seu ejus ventriculi; ec Corpora striata, scilicet ex aoris composita, ff Thalami nervorum opticorum: g glandula pinealis, hb nates, is testes, &eminentiae medullares a testibus ad cerebellum; Il cerebellum; m pars cerebelli dicta calamus scriptorius, sive quartus ventriculus; nn prominentiae medullares, orbiculares, prominentias medullae connectentes, o finis medullae, II. Pectus. In pectore enim, cujus cavitatem pleur3 ambit, &mediastinum dividit, continentur. 1. Pulmones, qui in duos lobos innumeris vesiculis costantes sunt divisi, in quos per collum tubus, qui descendit, ut sic aeris exdicitur arteria aspera piratione vita Animalis conservetur, dum per arteriae asperae productiones scilicet bronchias aer vasa sanguinea comprimit, &dilatat, motumque sanguinis promovet. 2. Cor videtur esse musculus, qui dilatando, &contrahendo efficit, ut sanguis a venis acceptus in artetias remittatur. Hinc in corde reperiuntur duae cavi tates septo medio divisae, quarum altera ad dexteram, altera ad sinistram sita est, vocanturque ventriculi, quibus auriculae incumbunt. In illorum ostiis sunt valvulae, ita dispositae, ut in unam dumtaxat partem aperibyGoogle aperiri, eaque ratione sanguinis, vel ingressum vel egressum procurare possint. Membranam, quae cor complectitur, Pericardium appellant, cujus usus est, ne cor pulmonibus adnascatur. Cor repraesentatur Figura 30. nam AA cordis incisio per universum sinistrum facta ventriculum. BBB hujus ventriculi exacta delineatio. C exitus styli per foramen ovale a dextera in sinistram auriculam. D valvula ori magnae arteriae apposita EE sinistra cordis auricula dissecta dextera minor FF arteria venosa a dextero cordis ventriculo exiens.