Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 312
Unproofread scanNot analysed yet
Lien propter usum jecinoris esse nonnulli arbitrantur, ita ut per venam splenicam succus in jecur deferatur, quo sanguis diluatur crassior, &variae ejus particulae facilius in glandulis separentur, Membrana autem, quae lienem involvit plena est vasis limphaticis; per quas in receptaculum Peoqueti superfluae serositates devehuntur. In Figura 32. per G significatur Lien, idest situs in synistro Hypocondrio, sub Diaphragmate prope epiploon, per I punctum, per S ductus pancreatici, seu virsungi, qui in tenue intestinum in M terminatur. 4. Stomachus scilicet ventriculus inter jecur, &lienem, in epigastrio situs; duobus pervius est foraminibus, per quorum superius, quod est tubus juxta dorsi vertebras porrectus, qui esophagus dicitur, cibui concoquendus subit: per inferius autem, quod pilorus dicitur, cibus limpha gastrica solutus in incestina descendit. Partes oesophagi in Figura 33. exprimuntur. A representat oesophagi a faucibus prosecti orificium. B ab A ad B oesophagi rectus descensus, &per mediam vertebrarum cervicis, &quatuor superiorum Thoracis sedem. C oesophagi supra quintam thoracis vertebram ab B ad C dextrorsum inclinatio. D ad C ad D oesophagi ductus a dextris ad sinistram magnan conscendens arteriam &per Diaphragma ventriculi superius orificium G notatum pertinens. EE glandulosum Corpus ad quintam Thoracis vertebram cesophago subjectum. FF duae tonsillae. G superius ventriculi orificium. H inferius ventriculi orificium. I ventriculi inferior pars. L M N ventriculi posterior facies. O duodenum intestinum. P Q meatus vesiculae bilis in duodenum ad ZR. glandulosum Corpus duodeno subnatum Pancreas dictum. S T Nervus dexter, &sinister paris vagi oesophagum, &filorum complectens.