# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 312

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/312

Lien propter usum jecinoris esse nonnulli arbitrantur, ita ut per venam splenicam succus in jecur deferatur, quo sanguis diluatur crassior, & variae ejus particulae facilius in glandulis separentur, Membrana autem, quae lienem involvit plena est vasis limphaticis; per quas in receptaculum Peoqueti superfluae serositates devehuntur. In Figura 32. per G significatur Lien, idest situs in synistro Hypocondrio, sub Diaphragmate prope epiploon, per I punctum, per S ductus pancreatici, seu virsungi, qui in tenue intestinum in M terminatur. 4. Stomachus scilicet ventriculus inter jecur, & lienem, in epigastrio situs; duobus pervius est foraminibus, per quorum superius, quod est tubus juxta dorsi vertebras porrectus, qui esophagus dicitur, cibui concoquendus subit: per inferius autem, quod pilorus dicitur, cibus limpha gastrica solutus in incestina descendit. Partes oesophagi in Figura 33. exprimuntur. A representat oesophagi a faucibus prosecti orificium. B ab A ad B oesophagi rectus descensus, & per mediam vertebrarum cervicis, & quatuor superiorum Thoracis sedem. C oesophagi supra quintam thoracis vertebram ab B ad C dextrorsum inclinatio. D ad C ad D oesophagi ductus a dextris ad sinistram magnan conscendens arteriam & per Diaphragma ventriculi superius orificium G notatum pertinens. EE glandulosum Corpus ad quintam Thoracis vertebram cesophago subjectum. FF duae tonsillae. G superius ventriculi orificium. H inferius ventriculi orificium. I ventriculi inferior pars. L M N ventriculi posterior facies. O duodenum intestinum. P Q meatus vesiculae bilis in duodenum ad ZR. glandulosum Corpus duodeno subnatum Pancreas dictum. S T Nervus dexter, & sinister paris vagi oesophagum, & filorum complectens.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
