Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 316
Unproofread scanNot analysed yet
Leibnitij hypotesis, de generatione, &corruptione Animalium, quae exhibetur dans Journ. des Savans ad an. 1695. 3. Dodartus cum Malebranchio, &Sivammerdammio sibi persuadet, quod in ovulo omnia animalis membra sint delineata, sed mole tam minuta, ut sensum fugiant. Simul ac autem accedat semen maris embryonem in liquamine ovuli inclusum vincula disrumpere, &sensim membra hactenus ligata succis accedentibus ulterius extendere arbitrantur. Modo laudati Auctores cum Helmontio credunt in ovario Avae totum genus humanum actu delituisse. Sed Sturmius, Perault &c. arbitrantur, illa ovula, in aere, aqua, &terra extantia per cibum in Corpus humanum transferri. IV. Pneumatocosmici propter phęnomena impressionis maternae, &sodomiae negant, animalis figuram in ovulo jam esse expressam proindeque uti Plantarum, sic &animalium generationem in utero attribuunt spiritui cuidam plastico. In primis Rudigerus P. D. lib. III. cap. 16. supponens cum veteribus &marem, &foeminam semine gaudere prolifico, idest corporis sui ideis praedito, modum conceptionis, &generationis ita sibi concipit: Cum, inquit, foeminae, marisque in utero commiscentur semina, fit liquor tertius, non solum alendo foetui, sed &conjungendo ovulo cum sanguine materno aptus. Hoc ipsum dum percipit foeminae Anima (menti contradistincta) ovulum ex ovario demittit in uterum; ibique ex eo format foetum secundum ideas seminis proxime ovulum amplectentis, quod interdum masculinium, interdum foemineum est. Et quoniam nonnisi raro dibzy G Google raro contingere possit, ut utriusque seminis corpuscula immediate conjungantur cum ovuli liquore, inde Auctor conciudit, quod quidem saepe, vel masculus, vel semella; rarius tamen Hermaphroditi nascantur. Porrò Auctor experientiam illorum approbat, qui impraegnationem ut plurimum &felicius contingere arbitrantur; quando utrumque semen quodammodo Homogeneum simul prorumpat, &in amplexus quasi mutuos ruat.