# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 317

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/317

Quod si autem valde aetherogenea sint utriusque seminis corpuscula, ut clastice conjungi nequeant, nullam insequi impraegnationem putat, & inde derivat rationem quare interdum foemina ab hoc masculo non possit impraegnari, quae tamen prompte satis foetum ex alio concipiat. Et quoniam ovulum materiam formandi foetus contineat, ex illo explicandum esset phaenomenon geminorum, & superfoetationis, Auctor conijciti, sive, inquit, duo ovula simul maturescant, sive Anima largiorem seminis copiam, duobus foetibus suffecturam, in utero percipiens duo decerpat ovula utroque modo ratio geminorum ex ovulis peti debeat, loc. cit. §. 27. De monstrorum generatione sequentes Auctor sibi format conceptus. I. Quod si ideae in semine sint male designatae, anima ratione formationis foetus facile aberrare possit ac producere monstra defectiva, idest quibus unum vel alterum membrum deficit. II. Quod si Anima in concipiendis ideis erret, & convenientes utriusque seminis ideas, quas debeat simpliciter exprimere, in duplo exprimat, nascantur monstra excessiva, duplici capite, & duplicatis pedibus, ac manibus praedita. III. Quod si duo ex ovario ovula, gemellos datum, simul atque semel in uterum demissal, propius in utero collocata fuerint, pro geminis unus foetus monstruose conjunctus generetur. IV. Quod si matris imaginatio, affectu aliquo corroborata, fortior sit illa impre sione, quam semen infert Animae, nascuntur monstra in quibusdam membris a specie aliena. Tandem experientia docuit, quod legitimus partus terminus sit finis noni, & initium decimi mensis. Ex causis tamen extraordinariis forsan contingere potest, ut partus mense sexto, septimo, octavo, immo undecimo fiat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
