# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 319

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/319

Ingens illorum multitudo circa vitellarium conglobatur veluti uvae circa racemum, immo omnia ovorum, quae gallina toto vitae tempore est paritura, primordia, & rudimenta a primo gallinae ortu ipsius ovario sint indita, quamvis ob insignem parvitatem, nequeant sensu percipi, & ex his attenditur foeminarum foecunditas; quae durat, donec exhausta sint illa vitellorum primordia, & ideo vitellarium sensim contabescit, & arescit, & gallinae senio consumuntur, quia cum sint generandi impotentes, & ipsius vitae indignae efficiuntur. Postquam autem vitellus ad debitam magnitudinem pervenerit, ut fructus ex arbore solet excidere, a vitellario decidit; est enim vitellus instar plantae, ut gaudeat facultate vegetativa, cum e vitellario emergat, ut fructus ex arboris putrescentis stipite, Quae dixi de ovo gallinaceo accommodari possunt omnibus aliis oviperis. Ut autem perfectę cognoscatur formatio pulli, oportet observare mutationes, quae in ovo fiunt. Ovum itaque foecundatum a maris genitura postquam per sex horas gallinae suit suppositum, cicatricula aucta fere duplo apparet, & emergunt capitis rudimenta; post duodecim horas cicatricula magis aucta apparent varii circuli, alii inter alios inclusi, Die integra elapsa capitis tumor, collum aliorumque rudimenta videntur, & post horas 30. cordis portio; post horas 40. cor turgidum pulsat Versus autem finem secundi diei vasa umbilicalia fiunt coloris primo sublutei, deinde rubiginosi, ac tandem sanguinei; sequentibus tandem diebus reliquae omnes partes, & priores dilatantur; videantur observationes praestantissimi Malpigii. CADe similitudine Filiorum ad Parentes. *RIPLEX est similitudo, prima in specie a semine proveniens; in sexu secunda; tertia in effigie coeterisque accidentibus, circa sexus similitudinem Aristo teles refundit in materiae dispositionem, putat enin foeminam esse quid occasionatum; verum jam demonstratum est foeminam a natura intendi, neque a solo semine pendere, sed etiam ab ovis: Parmenides, & honnulli Peripatetici a dextra uteri partum masculum, a sinistra foeminam gigni dixerunt; verum haec opimo nullo fundamento innixa communiter rejicitur; quare verius dicendum hanc diversitatem ab ovis esse repetendam, quia ab ipso auctore naturae ad humani generis generationem masculus, & foemina sunt sormeti; ideo foemina non est quid occasionatum: Circa similitudinem effigiei, & accidentium, qui semen ab omnibus partibus decidere putant, asserunt partes smiles sibi producere; verum id certum esse semper non demonstratur, quia ex claudis sani quandoquidem generantur; & ex caecis videntes: deinde non redditur ratio cur una pars respondeat patri & non matri.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
