# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 32

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, NATURALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/32

Fontanus ex Aqua fontana, & Caldariis educitur Marinus ex aqua Marina in fossas deucta, cujus Acrimonia mediocritatem obtinet inter Acrimoniam Salis Fossilis, qui acrior, & Fontani, qui mitissimus est. De Particulis Salinis in tertia parte Tractat. 4. Cap. 5. sermo erit, ideoque in praesenti tantum explicandum est, quo pacto Particulae Salinae figurentur, atque constituantur, & breviter dico fieri per hoc, quod particulae Terreae ex sua Natura Alkalicae, rudes tamen perficiuntur, & perfectiorem figuram adipiscuntur, consequenter in Sales mutantur, sicut Sal Tartari in Salem communem mutatur accedente Spiritu Acido, & sic facile intelligi potest, quo pacto montes integri in Salem mutentur, uti sunt Montes Cardonenses in Moscovia. Sal maxime ponderat, eo quia Salis particulae rigidae maxime inter se cohaerent, consequenter maximam inducunt gravitatem. Sal Marinum duplici ratione haberi potest per naturalem, spontaneam, efflorescentiam, vel per artem. Quando primo modo fit, habetur per hoc, quod Maris serventis Aestu in spumas actum, & ad litora, scopulosque dispulsum, ibique calore Solis condensatur, & in Salem convertitur, diciturque sicca Maris spuma. Artificiale per hoc, quod aqua Maris, in fossas liton proximas artefactas derivata, & calore Solis exsiccata, quod in ea terra est, condensat in Salem, aqua dulca in vapores resoluta. Primus, qui Salinas construxit fuit Ancus Martius IV. Romanorum Rex, qui Ostiae Salinas construxit. Quaeres unde Fontibus, Fluviis, & Lacubus Sal accidat. Resp. Fontes, Fluvios, & Lacus Salsedinem participare ex eo quod eorum Rivi subterranei per occultos subterraneos canales antequam se exonerent in Lacum, fontem &c. transeunt per Montes salsuginosos, & secum deferunt particulas salinas, quas Lacubus communicant, quod ut clarius percipiatur: sit Rivus Subterraneus A, qui deferatur per interna Montium Salinorum G, viscera, certum est Particulas Salinas deferri, & Salsum fieri, ideoque mox ac in fonte C eruperint ipsum Salsum effecerint, & pariter flumen D, quod inde derivatur, sicut lacus per subterraneum flumen C, E, derivatum, salsedinem participabit, ut patet in fine Cap. apposita Fig. Quaeres 2. cur Aqua Marina in zona torrida salsior sit. Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
