# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 320

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/320

Foetus itaque ex utroque semine formatur, & isti ex vasorum dispositione, & organiaatione, nec non a victu; juxta illud Lucretii lib. 4. Semper enim Partus duplici de semine constat, Atque utri simile est magis id, quodcumque cream Hinc ex pusillis pusilli, ex magnis magni, ex de formibus parentibus deformes filii magna ex parte procreantur. Sic etiam cum tempore mores, qui illos sequuntur, promanant, quo alludit illud Ezechielis 16. Radix tua, & generatio tua de terra Canaan: Pater Quatuus Ammonius, Mater tua Hebraea, & Hesdrae 4 qualis lis ager, tale semen, quales flores, tales tincturae, operatio talis creatio, qualis agricola talis est cultura ad quos allusit illud Juvenalis lib. 6. Miror quod Boti Filia potat aquas. Altera, & potissima ratio similitudinis est imaginatio, de qua plurima diximus in Metaphysica & prebatur primo ex celebri Jacobi Historia, qui virgas virides, populares, & amigdalinos hinc inde decorticatas canalibus aquarum apposuit ut oves in congressu ex discolorum virgarum imaginatione foetus vario colore conciperent.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
