Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 324
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim non solum uberior alicujus humoris secretio constituit temperamentum, sed etiam certam omnium humorum quantitatem, &qualitatem inter se, ratio est, quia quaedam partium solidarum dispositio efficit, ut infinita ferme sint temperamenta, communiter tamen quatuor temperamenta; videlicet cholericum, melancholicum, sanguineum, &phlegmaticum constituuntur, &a diversis diversimode explicantur. Totum autem corpus humanum scatet tubis, per quos sanguis in omnia ipsius membra motu circulari fluit, refluitque, &quidem primo per arterias, quae crassiori, &elastica tunica constant; sanguis a corde ad alia membra cum pulsu defertur, ubi notandum quod arteria, quae immediate sanguinem e sinistra cordis cavitate excipit, dicitur Arteria Magna. Secundo per venas, quae tenuiori tunica constant sanguis expieto munere ad cor denuo reducitur; ubi notandum, quod vena, quae immediate sanguinem defert in dexterum cordis ventriculum appellatur vena cava. Per dictos tubos fit sanguinis circulatio, vel per breves, vel per longiores vias; etenim singulis pulsibus, e sinistro cordis ventriculo sanguis intrat per arteriam magnam, &ope hujus ramificationis dispertitur per totum corpus, &ad venarum subtilissimas extremitates defertur. Tandem regreditur per venam cavam &dextro cordis ventriculo infunditur, inde per arteriam pulmonalem ad pulmones, &ex his per venam pulmonalem ad sinistrum cordis ventriculum pergit &sic dum ad idem principium, ex quo venerat, circulum perfecte Physicum absolvit. Haec sanguinis circulatio a Guglielmo Harvaeo Anglo primum demonstrata est; quando cor accipit sanguinem dilatatur, vocaturque diastole: Si vero evomit sanguinem contrahitur, &appellatur Systole Hunc cordis pulsum alii mechanice fieri, alii ab anima effici arbitrantur. Sanguinis per totam corporis machinam circulantis usus est varius: 1. ut corpus a putredine conservetur; etenim nil magis, quam fluidarum partium motus putrefactioni resistit; 2. ut fluidorum humorum fiat secretio, sic in hepate Bilis, in cerebro spiritus. 3. ut sanguis ad omnes corporis partes delatus illas nutriat. Etenim dum carnibus, &ossibus adhaeret, iisdem assimilatur. 4.