# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 324

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/324

Etenim non solum uberior alicujus humoris secretio constituit temperamentum, sed etiam certam omnium humorum quantitatem, & qualitatem inter se, ratio est, quia quaedam partium solidarum dispositio efficit, ut infinita ferme sint temperamenta, communiter tamen quatuor temperamenta; videlicet cholericum, melancholicum, sanguineum, & phlegmaticum constituuntur, & a diversis diversimode explicantur. Totum autem corpus humanum scatet tubis, per quos sanguis in omnia ipsius membra motu circulari fluit, refluitque, & quidem primo per arterias, quae crassiori, & elastica tunica constant; sanguis a corde ad alia membra cum pulsu defertur, ubi notandum quod arteria, quae immediate sanguinem e sinistra cordis cavitate excipit, dicitur Arteria Magna. Secundo per venas, quae tenuiori tunica constant sanguis expieto munere ad cor denuo reducitur; ubi notandum, quod vena, quae immediate sanguinem defert in dexterum cordis ventriculum appellatur vena cava. Per dictos tubos fit sanguinis circulatio, vel per breves, vel per longiores vias; etenim singulis pulsibus, e sinistro cordis ventriculo sanguis intrat per arteriam magnam, & ope hujus ramificationis dispertitur per totum corpus, & ad venarum subtilissimas extremitates defertur. Tandem regreditur per venam cavam & dextro cordis ventriculo infunditur, inde per arteriam pulmonalem ad pulmones, & ex his per venam pulmonalem ad sinistrum cordis ventriculum pergit & sic dum ad idem principium, ex quo venerat, circulum perfecte Physicum absolvit. Haec sanguinis circulatio a Guglielmo Harvaeo Anglo primum demonstrata est; quando cor accipit sanguinem dilatatur, vocaturque diastole: Si vero evomit sanguinem contrahitur, & appellatur Systole Hunc cordis pulsum alii mechanice fieri, alii ab anima effici arbitrantur. Sanguinis per totam corporis machinam circulantis usus est varius: 1. ut corpus a putredine conservetur; etenim nil magis, quam fluidarum partium motus putrefactioni resistit; 2. ut fluidorum humorum fiat secretio, sic in hepate Bilis, in cerebro spiritus. 3. ut sanguis ad omnes corporis partes delatus illas nutriat. Etenim dum carnibus, & ossibus adhaeret, iisdem assimilatur. 4.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
