# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 329

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/329

Et dico sanguinem ex dextro cordis latere fluere in sinistrum per venam arteriosam, & per arteriam venosam, quae per totam pulmonis substantiam spargitur; nam ad hoc satis est, quod ex dextro cordis latere sanguis egrediatur per venam arteriosam, & sinistrum latus ingrediatur per arteriam venosam; atqui sanguis ex dextro cordis latere ingreditur per arteriam venosam: scilicet ista duo vasa per uni versam pulmonis substantiam sparguntur, ac sibi invicem committuntur, ita ut sanguis ex vena arteriosa fluere possit in arteriam venosam; ergo sanguis non tantum a corde egredi, & ad cor regredi potest, sed etiam a dextro latere ad sinistrum per medium pulmonem fluere potest: Dices ultimo. Si sanguis moveretur per cor, sanguis putridus in febre putrida, malignus in maligna, ipsum cor coeterasque partes tangeret, & subito periret aeger spiritibus coinquinatis, & consumptis; sed hoc est contra experientiam; ergo &c. major est certa, quia dum putredo pertingit ad cor statim perit animal, sed semper perveniret ad cor; ergo &c. Resp. neg. maj. Quia sanguis putridus commiscetur cum reliquo a quo obtunditur, unde non potest statim interire animal; quod si obtundi nequeat sanguis maligna qualitate affectus non purificabitur, & sine dubio periret aeger, quod est contra experientiam. Ut autem, quae ad nutritionem, & sanguinis circulationem facilius intelligantur, singillatim de humoribus, chilo, & sanguine agendum est. CADe Humore, ejusque differentiis. IUMOR pro ut hic est substantia liquida palpabilis, & in corpore humano genita, illique naturalis. Excluduntur partes solidae, & alvi faeces debitae consistentiae, quia non sunt liquida: Spiritus, quia non sunt palpabiles: aqua, vinum, & affines liquores, quia non sunt genita in corpore humano; pus, & sanmes, quia non sunt corpori naturalia sunt quidem haec ultima, & omnes liquores humectantes vulgariter loquendo, humores; verum pro ut hic sumuntur, & sumi debent, ubi videlicet agimus de rebus naturalibus; Pus autem & sanies, sunt humores praeter naturam, aquam, vinum &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
