# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 33-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/33-2

CAPUT II. De Salibus in particulari. JITRUM, alias etiam Natron appellatum, est Sal conflatum ex Alkali, & acido, ut colligitur evidenter ex eorum solutione, unde etiam constat generari ex conjunctione Salis Alkali, & Spiritus Acidi, vel Particularum Alkalicarum, & Acidarum. Nitri Particulae sicut per Mycroscopium observantur apparent sexangulae, atque tenues, & longae, lateribus Parallellogrammis, & ex alia parte in tenuitatem Piramidis, in quo differunt a Sale Marino, cujus particulae Cylindricae sunt: item differunt ab Allumine per solam particularum differentiam. Inter caeteras Nitri proprietates mirabilis est rarefactio in expulsione, nam cum sulphure commixtum incenditur, & rarefit, uti experientia demonstrat in Pulvere Pirio, quod ex Salnitro, Sulphure, & Carbone adjecto conficitur, siquidem hujusmodi expuisio, quae flamTom. IV flammam excitat oritur ex eo, quod particulae Nitri 3 & Sulphuris juxta majorem, vel minorem aptivitatem commoventur, & veluti inter se pugnando expellunt materiam primi elementi, cujus maximam copiam continent, ut videbimus in Tractatu de Igne; unde materia illa e poris egrediens in motum vorticosum agitur, & flammam concipit, esto statim evanescat, quia propter Aeris impulsionem particulae dissipantur, consequenter amittunt motum vorticosum, & loco flammae substituitur fumus, ut videbimus, inquam, in Tractatu de Igne.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
