# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 330

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/330

Sunt humores vulgares, & non proprie Medici. Quamquam medici per partes famosius, & frequentius intelligant partes solidas; sunt equidem humores vere corporis partes saltem illi, qui ad ejusdem perfectionem necessarii sunt; aliud est de urina, sudore Dividuntur humores in alibiles, & non alibiles, quorum ultimos passim confundunt cum excrementis, licet hoc nomen quid vilius significare videatur; quam ut acte applicetur Bili, succo pancreatico, & similibus, qui ab omnibus dicuntur humores non alibiles. Humor alibilis est Humor a natura destinatus converti in substantiam solidam illius, in quo gignitur. Dicunt aliqui aptus loco illius a natura destinatus, eo quia a caeteris differunt plurimum, multi enim humores sunt apti ut convertantur in substantiam solidam corporis; sic tamen ut eum in finem non destinentur a natura v. g. Sanguis menstruus, & respectu corporis, in quo gignitur, lac, semen, sed neque cuncti restringunt humores alibiles ita, ut eos referant ad corpus, in quo gignuntur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
