# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 332

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/332

Credendum igitur est non solas particulas proprie fluidas assumptorum transire per venas lacteas ad sarguinem, sed etiam subtiliores illas, quae cum sibi sinlibus constituerent corpus omnino solidum, si a fudis, quae ipsis pro vehiculo inserviunt forent separatae. Adeoque massam sanguineam constare multis particulis ejusmodi, eamque apparere omnino fluidam, quia tales particulae ab intermixtis spiritibus, aliisque fluidis interveniente laterum vasorum, quibus continentur concussione, jugiter agitantur: videmus farinam, aliaque similia aquae admixta cum illa, quandiu multum moventur, constituere unum, & continuum fluidum, quae cessante agitatione subsident, ac simul sine interventu aquae conjuncta corpus solidum efficiunt. Hisce consideratis judico tam Chylum, quam Sanguinem dici posse humores alibiles, si non ratione partis majoris molis, saltem ratione partis nobilioris, magisque considerabilis. Veteres passim dividunt humorem alibilem in primarium, & secundarium. Humorem alibilem primarium dicebant esse humorem alibilem seu alimentarium in massa sanguinea venis, & arteriis conclusum, quae descriptio manifeste supponit chylum v. g. in venis lacteis non esse humorem alibilem. Humorem alibilem secundarum describebant huma rem extra majusculas venas, & iarterias per ulterioren coctionem ita elaboratum, ut ad partium nutritionem. ad quam specialiter destinatus est, sit paratior. Humores secundarii ponebant quatuor species inno minatum, rorem cambium, & gluten. Quarum posteriores dicebant differre a prioribus penes majorem elaborationem, & similitudinem cum parte nutrienda. CreDogl Credebant enim sanguinem pro ut continetur in vasis majoribus assimilari non posse partibus solidis nisi interveniente insigni mutatione, & concoctione; quia videlicet ex fluido transiret in solidum, & saepe ut putabant ex rubro in album, adeoque hanc concoctionem habere plures gradus, a quibus desumebant praesatam differentiam.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
