# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 335

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/335

Sanguis stricte dictus illis est rubicundae massae Sanguineae portio temperamento calida, & humida; Alii esse portionem maxime temperatam. Bilis alibilis flavior, tenujorque massae Sanguineae portio, temperamento frigida, & humida. Melancholia alibilis pars nigricantior, crassior, terrestriorque massae Sanguineae portio, temperamento frigida, & humida. Vocant autem Bilem istam prout etiam Pituitam, & melancholiam alibilem, ut eam distinguant respective ab humore excrementitio ejusdem praenominis: nempe a Bile in hepate a Sanguine segregata, quae excrementitia dicitur; a muco narium, intestinorum, & quarundam aliarum partium, qui a multis vocatur Pituita, & a succo nigriori in Liene, vel ab humore qui renes succenturiatos inficit, cum quidam hunc alii illum appellent melanchollam excrementitiam. Quatuor istos humores dicebant veteres esse in nobis. His tamen non obstantibus magnam patitur difficultatem quadrifaria illa massae sanguineae partitio; in primis si sanguinem sive rubentem, sive nigricantem aqua moderate calida diu maceraveris, bacillo aliquoties gustando particulis tingentibus in aquam translatis remanebunt crassiores colore albo conspicuae instar floccorum lanae, quod idem etiam aliquatenus observari potest, dum sanguis e pede aquae tepidae, ut passim fieri solet, immerso extrahitur. Partes autem tingentes adeo tenues sunt, ut difficulter transcolatione separentur ab aqua, sed cum illa non adeo difficili transeant per colum, & imprimis per chartam emporeticam, &c. Insuper si diversae illae particulae inspiciantur microscopio multum augente, qualia jam passim ad similes observationes sunt in usu, albicantes apparebunt extensae instar staminum, aut feni, rubrae vero, & nigrae instar arenae. Hinc sequitur non dari portionem massae sanguinea crassiorem, & simul nigricantiorem, ac proinde, nec melancoliam alibilem, pro ut illa describitur. Experientiis quoque constat naturalem sanguinis rmborem plurimum dependere, a materia aerea respirationis beneficio in illius massa transmissa: In artenis enim a sinistro cordis specu originem ducentibus intenso rubore splendet, in venis ad dextrum cordis antrum tendentibus obscurus est, ac nigricans; at pulmones perfluens splendido isto rubore denuo insignitur. Maxime autem nigrescit Sanguis propter absentiam aeris.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
