Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 338
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter humor excrementitius utilis frequenter fit inutilis, ut patet in sero sanguinis, quod suo munere functum foras amandatur per vias urinarias, aliaque excretionis loca. Quo vero juxta communem naturae ordinationem humor inutilis aliquando fit utilis, nondum assequi possum, imo apparet contra naturam humoris inutilis, cum hoc ipso saltem remote destinaretur ad utilitatem corporis; potest interim alius assumere humorem inutilem modo foras emissum. V. G. propriam urinam, quae deinde fiat serum sanguinis inserviatque hujus parti crassiori pro vehiculo. Potest humor aliquis ex natura sua inutilis per accidens fieri utilis, &sic urina quatenus a natura mittitur foras tanquam inutilis rejicitur; utilis tamen est dum abripit materiam calculosam, aut aliam, quae in corpore remanens foret illi absolute nociva. Dicti humores omnes si non totaliter saltem pro parte longe majori originem habent a massa sanguinea, a qua ascendunt per varia, multumque diversa corporis emunctoria.