# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 339

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/339

Et hinc est, quod in lactantibus maxime turgeant mammarum vasa sanguinea; tum adferentia scilicet arteriae, seu auserentia, aut venae, quia cum non quaevis materia per arterias advecta glandularum poros pertransire & na turam lactis induere valeat, oportet, ut in largo lactis proventu magna sanguinis quantitas, ex qua lac separatum est, regrediatur per venas; quae cum moveatur longe tardius, quam sanguis arteriosus etiam majori abundantia colligitur in venis. Sed si quaeratur si lac formatur ex massa sanguinea, cur ita candet: Recolantur quae supra diximus, sanguinem ruborem sumere a particulis quibusdam tingentibus, quae non facile cum sero sanguinis per varias corporis partes a sanguine secedant. Adde quod plura olea aquae admixta efficiant compositum albicans, & lactis colorem reserens, ut patet in distillatione cinnamomi, & fere cujusvis plantae oleosae cum aqua, saltem sioleum nec fuerit omnino crudum nec per diuturnam digestionem ita exaltatum, ut spiritus formam induerit. Hisce praenotatis dico facile posse contingere solae particulae albicantes, aut non multum coloratae cum sero sanguinis deponantur in maimas, illarum que albedo ibidem magis intendatur propter admixtionem cujusdam acidi, aut materiae oleosae cum sero, etenim hoc lacti inesse copia longe maxima cuilibet aut notum est, aut ex mox dicendis innotescet, partem vero oleosam sive sulphuream non esse exiguam patebit. Verum cum pars sanguinis gelatinosa vulgo serum e massa rubra in pelvis sponte separata lactescat addi tione nitri, hinc facile intelligere est, eam beneficio glandularum mammariarum cum quodam acido sequestratam induere colorem candidum. Quaeritur insuper utrum lac in mammis vere generetur; an potius in sanguinis massa generatum, ut quidam volunt, in mammarum glandulis solummodo separetur? Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
