Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 340
Unproofread scanNot analysed yet
verosimilius generari in mammis, per hoc videlicet, quod particulae, quarum certa unio, certusque concursus ad essentiam lactis requiritur, quaeque in massa sanguinea sparsim jacebat beneficio glandularum a coeteris unionem impedientibus separatae jam proxime conjungantur, &modo ad essentiam lactis requisito consocientur. Item certum est istas particulas in massa sanguinea ad generationem lactis praedisponi, &mutuae unioni adaptari, quod si generari dixeris, etiam generationem lactis in ventriculo admittere debes. Itaque lactis generatio proprie dicta verosimilius peragitur in exiguis tubulorum lacteorum ramusculis, qui ex arteriis recipiunt particulas varias ad corstitutionem lactis a massa ianguinea glandularum ope separatas, ibidemque prout ad lactis essentiam exigitur uniendas Si vero quis petat causam positivam generationis lactis, &unionis inter dictas particulas, vix aliam inveniet quam praeviam illarum particularum adaptationem, protrusionem, &separationem ab aliis, quae dictam unionem impediebant, ipsamque denique materiam subtilem earumdem poros perfluentem. Accumulatur ordinarie sensim lac in tubulis lacteis indeque mammae turgescunt, donec vel ab infante exfugitur, quod magis naturale est, vel ob nimiam abundantiam, &continuam pretrusionem effluit foras. Difficultas est qua de causa lac ordinarie incipiat primo generari in gravidis idque ultimis gestationis mensibus, &passim uno, alterove, aut tertio die a partu producatur longe abundantius. Aliqui dicunt primum fieri quia in gravidis foen grandescente utero mirabiliter expanso &incrassato vasa sanguifera infimi ventris premuntur, &sic saguis surium regurgitat, ibidemque copia, &cale suo magis reterat poros glandularum mammariaam facitque ut tubuli lactei magis expandantur.