# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 341-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/341-2

CAPUT VII. De Sudore. † Udor est humor serosus per cutim egrediens vel egressus aquae speciem referens; dico vel egressus quia etiam vocatur sudor quando jam pertransivit poros cutis, sive ipsi cuti adhuc adhaereat, sive translatus sit in vestes aliave tegumenta corporis, modo reserat speciem aquae, quod additur, ut excludatur humor serosus, qui evacuatur insensibiliter per cutim. Materia, & substantia sudoris multum conveniunt cum materia, & substantia urinae: unde a particulis salinis admixtis passim habet saporem subsalsum; ob oleosas, & terrestres lintea inficit maculis pinguibus. Est interim materia sudoris saepe non nihil tenuior; tum quia pori cutis minus patent quam renales, tum quia materia crassior facilius fertur deorsum ad renes quam quaquaversum Affertur dicta materia per arterias versus cutim tendentes separaturque pro magna parte, si non omnis per glandulas subcutaneas, quae naturaliter inserviunt ad separanda quaedam sanguinis excrementa, non plane inutilia, sed cutis humectationi, & lubricationi inservientia, illiusque nimiam ariditatem impedientia. Haec dum accedente causa minus ordinaria, non in vapores resoluta, sed sub specie aquae erumpunt, sudorem ipsum constituunt. Educuntur autem e glandulis istis foras per exiguos tubulos ad externam cutis superficiem protensos, qui passim dicuntur Vascula sudorifera.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
