Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 345
Unproofread scanNot analysed yet
Benivenius lib. de abditis rerum causis testatur curasse hominem, cui singulo quoque mense profluebat sanguinis copia ex ima jecoris parte. Refert etiam Marcellus Donar tus mulierem vidisse e cujus papilla mammae sinistrae sanguis effluebat. Rondeletius pariter vidit in juvene studioso per poros cutis plerumque exire copiosum sanguineum sudorem; ergo &c. Prob. secunda pars cum Nicolao de Lyra super Lucam; Medina super 3. part. D. Thomae q. 46. a. 6. vehementissima passio potest sanguinem commovere ad externas partes, ut docet Galenus lib. 2. de causis Symptogmatum cap. 3. &lib. de Placitis Hyppocratis, &Platonis, &insuper ab ipsa possunt media calefactione pori cutis extendi &dilatari; ergo &c. Probo consequentiam quia in Christo fuit vehemens actus ira contra peccatum, actus intensissimae charitatis erga Deum Patrem, &homines, per quos patiebatur: unde Matth. 26. dicitur. Coepit contristari, &maestus esse; tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem &Marci 24. Coepit pavere, &taedere, &Lucae: Factus in agonia; ergo &c. Confirmatur. Sanguineus Christi sudor secundum Patrum opinionem fuit ad ostendendam veritatem humanae naturae, sed si fuisset miraculosus, tunc non demonstraret &c. ergo &c. Urgetur. Christus Dominus erat validus in aetate sensibilem in horjuvenili, &alias tanta vi naturam ut prae nimio laxibiles cruciatus consentire coegis bore cruentus sudor ex omnibus illius membris erumservorem horroperet, sicut etiam propter orationis ergo &c. rem mortis, &validum amorem; Sanguis per poros Objic. 1. contra primam partem ergo &c. Probo cutis exire naturaliter non potest alimentum naturae antecedent sanguis tanquam utile continetur in venis; ergo &c. dist. ant. ordinarię Resp. neg. ant, ad approbationem loquendo cont. stante violenti passione neg. Certissimum est ordinarie sanguinem in venis contineri atque ab illis retineri, sed propter allatas rationes potest sanguis vitiari, &extra venas ferri, ut de multis aliis humoribus accidit. Contra: Ut Sanguis naturaliter exeat sub forma sudoris debet converti in vaporem, sub aquae forma &per porositates exire, ut in Chysis accidit: ergo &c.