# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 345

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/345

Benivenius lib. de abditis rerum causis testatur curasse hominem, cui singulo quoque mense profluebat sanguinis copia ex ima jecoris parte. Refert etiam Marcellus Donar tus mulierem vidisse e cujus papilla mammae sinistrae sanguis effluebat. Rondeletius pariter vidit in juvene studioso per poros cutis plerumque exire copiosum sanguineum sudorem; ergo &c. Prob. secunda pars cum Nicolao de Lyra super Lucam; Medina super 3. part. D. Thomae q. 46. a. 6. vehementissima passio potest sanguinem commovere ad externas partes, ut docet Galenus lib. 2. de causis Symptogmatum cap. 3. & lib. de Placitis Hyppocratis, & Platonis, & insuper ab ipsa possunt media calefactione pori cutis extendi & dilatari; ergo &c. Probo consequentiam quia in Christo fuit vehemens actus ira contra peccatum, actus intensissimae charitatis erga Deum Patrem, & homines, per quos patiebatur: unde Matth. 26. dicitur. Coepit contristari, & maestus esse; tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem & Marci 24. Coepit pavere, & taedere, & Lucae: Factus in agonia; ergo &c. Confirmatur. Sanguineus Christi sudor secundum Patrum opinionem fuit ad ostendendam veritatem humanae naturae, sed si fuisset miraculosus, tunc non demonstraret &c. ergo &c. Urgetur. Christus Dominus erat validus in aetate sensibilem in horjuvenili, & alias tanta vi naturam ut prae nimio laxibiles cruciatus consentire coegis bore cruentus sudor ex omnibus illius membris erumservorem horroperet, sicut etiam propter orationis ergo &c. rem mortis, & validum amorem; Sanguis per poros Objic. 1. contra primam partem ergo &c. Probo cutis exire naturaliter non potest alimentum naturae antecedent sanguis tanquam utile continetur in venis; ergo &c. dist. ant. ordinarię Resp. neg. ant, ad approbationem loquendo cont. stante violenti passione neg. Certissimum est ordinarie sanguinem in venis contineri atque ab illis retineri, sed propter allatas rationes potest sanguis vitiari, & extra venas ferri, ut de multis aliis humoribus accidit. Contra: Ut Sanguis naturaliter exeat sub forma sudoris debet converti in vaporem, sub aquae forma & per porositates exire, ut in Chysis accidit: ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
