# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 347

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/347

CAPUT VIII. De insensibili transpiratione & transpiramentis. SON sudantibus fit equidem continuo quorundam vaporum transmissio per habitum corporis, & poros cutis, qui cum egredientes passim non cadant sub aspectum, dicitur illa evacuatio: Transpiratio insensibilis. Dico vapores illos non observari egredientes; observantur tamen haud raro postmodum collecti, & coerciti in linteaminibus, aut aliis corporis tegumentis proximis, praecipue tamen in indusis lineis, quae paucorum dierum spatio viscosis sordibus inficere solent. Insuper cum digitus etiam bene lotus tangit orbem aut scutellam mundam ex stanno, vel argento confectam, relinquit maculam indubie ex vaporibus e parte illa exhalantibus, qui cum leves sint atque subtiles facile dissipantur, ideoque macula ista solet cito evanescere. Vocatur etiam dicta transpiratio passim Diaphoresis, quamquam vox illa apud Graecos ex generali institutione significet omnem humorum discussionem. Insensibili transpirationi affinis est exhalatio vaporum e pulmonibus cum aere expirato, imo sub illa comprehendi potest, cum & haec plerumque sit insensibilis & non nisi tempore frigidiore, dum vapores facile condensantur adverti soleat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
