# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 349

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/349

Unde admissis dictis observationibus non potest inde deduci tantam quoque fieri transpirationem in regionibus septentrionalibus ob situm versus septentrionem longe frigidioribus. Ex dictis patet majorem, vel minorem transpirationem multum quoque dependere a diversis anni temporibus, aerisque temperie Neque sola attendenda sunt, hujus calor, & frigus quia major, caeteris paribus fit transpiratio in aere puro, minor in nebuloso, aut vaporibus, exhalationibusve quibuscunque infecto, cujus rationem puto satis manifestam, Denique transpirationem plurimum variant diversa hominum temperamenta, ac strusturae, modi vivendi, aliaeque circumstantiae: illa siquidem validior esse solet in corporibus exercitio deditis rarioris texturae cibo non adeo crasso, aut viscoso, potuque spirituoso utentibus, ac contra frigus hyemale vestitum, & ignis ope bene munitis, validior quoque in sexu masculino, quam muliebri, atque in florente aetate quam in infanctia aut senectute, & consequenter caeteris validior ubi plura, & validiora ex modo dictis simul concurrunt. Neque est cur aliquis apprehendat difficultatem quasi praefata non subsistant, quia corpora laboribus dedita saepe sunt densiora, quam otiosa, & sexus virilis densiora, quam foeminini, quia praedicta omnia debent intelligi cum hac clausula: dum caetera paria sunt, vel non superant illud, de quo agitur: Sic v. g. si vir inveniatur habitus aeque rari, ac foemina fit in illo validior transpiratio, quia vir est, modo caetera consentiant, potest vero fieri transpiratio debilior, quia vir ille senex est, foemina in florente aetate, haec laboriosa, ille otiosus, aut cibo, & potu crassioribus, frigidioribusque, quam ista. CADe spiritibus Animalibus. E spiritibus animalibus prius fuisset agendum, nisi plurium aliorum cognitio ad ea, quae de spiritibus dicenda sunt, praevie foret necessaria, ideo spritum descriptionem huc usque distuli. Ex sanguine per corpus circulante mediantibus giandulis cerebri & medullae spinalis, liquor quidam purissimus, & operosus secernitur, quem communiter vocant spiritus animales, qui autem pro sensu, & motu perficiendo nervosas fibras eo pertinentes subeunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
