Latin
CAPUT VIII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 351
Unproofread scanNot analysed yet
Existimo interim spiritus illos in separatione, haud raro reddi perfectiores, per hoc quod hinc inde abradantur aliquae eorum particulae extantes; pari modo ac fit, dum pars ligni utcunque scabra redditur magis laevis, ac polita si urgeatur per foramen alicujus corporis solidioris, atque hoc sensu spiritus illi dici possunt generari in cerebro. Spiritus in massa sanguinea adhuc existentes vocantur vitales, eosque putant maxime concurrere ad fermentationem sanguinis, adeoque ad illius, &aliorum spirituum generationem, caloris naturalis productionem &c. Spiritus autem a sanguine in cerebro sequestratos vocant animales. Quaeri etiam solet cujus indolis, ac naturae sint spiritus? Ac per hujus quaestionis enodationem habebitur amplior responsio ad quaestionem praecedentem, Plurimi ex modernis substinent spiritus esse naturae sulphureae, quia facile reficimur per haustum vini generosi, spiritus vini aliaque affinia, quorum energiam consistere in sulphure volatili evidenter probatur ex eorum inflammabilitate, atque ex eo quod spiritus vini omnino purus admoto igne totaliter absumatur, quodque a vino; aut spiritu vini vulgari abstracta parte inflammabili remaneat massa omnino rapida valde similis aquae impurae: unde existimant spiritus illos sulphureos assumptos per ulteriorem elaborationem facile verti in spiritus nostros, quod idem judicandum est de partibus sulphureis volatilibus in cibo existentibus. Multi recentiores praecipue Angli, &Hollandi frequenter faciunt mentionem de succo, &liquore nervorum, per quem plerique nil aliud intelligunt quam ipsos, de quibus hic agimus, spiritus. At Cl. D. Willis succum istum spiritibus superaddit tanquam illorum vehiculum: putat enim hos ita subtiles esse, ut per se subsistere nequeant, quin tenues evanescant in auras.